CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0181     View  [Back]
Charta qua Goscelmus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Corcellas.
Ego Goscelmus, consulens animę meæ, pro remedio peccatorum meorum, dono beatis apostolis Petro et Paulo, et locum Cluniacum, unum mansum in pago Cabilonensi, in villa quę dicitur Corcellas; a latero sinistro terra Sancti Andochii, ad dextram terra Francorum, ad ortum solis via publica et terra aratoria. Hanc autem donationem dono, sicut supra dixi, pro salute animę meæ, eo tenore ut filii mei deserviant ipsam terram, et seniores de Cluniaco habeant medietatem de toto blado et in eodem loco coloniam ad censum pertinentem, reddentem uno quoque anno denarios quindecim. Hæc autem carta ut firmior sit eam subterfirmamus. S. Goscelmi, Constantini, filii ejus, et alterius Constantini, Aynardi, Ritfredi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung