CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0182     View  [Back]
Charta qua Arlebaldus dat monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea in villa Bierias.
Quisquis pęnas ultionis extremę dampnationis extremę cupit evadere, oportet ut ex rebus sibi collatis studeat, adhuc dum vivit, faciem districti judicis pręveniendo placare. Quapropter noverint quique fideles quod ego [Arlebaldus] dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et Cluniensi monasterio, pro sepultura mea et uxoris meæ Blismodis, et redemptione animarum nostrarum, aliquid ex rebus nostris et propria hereditate, videlicet unum curtilum cum subjacenti campo, in villa Bierias situm, et in agro Valiciacense determinatum. Dono etiam in Avalosa cujusdam prati medietatem quę michi debetur; dono et unum servum nomine Bernonem. Hæc igitur omnia dono pro redemptione animę meæ et uxoris meæ jam dictæ, nec non etiam pro mea illiusque corporis sepultura, ut predicti loci habitatores teneant et possideant ab hodierna die et deinceps, absque lite et contradictione. S. Arlebaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. Maioli, filii ejus, et Josceranni, Bernardi, Gilaberti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung