CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0183     View  [Back]
Charta qua Stephanus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Bergone.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus quod ego Stephanus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de ęreditate mea quę est in pago Matisconensi et in villa Bergone, curtilum unum qui undique terminatur terra Sancti Petri, et unum campum qui conjacet ad Pessai ... et terminatur ad orientem terra Teberti, ad meridiem terra Sancti ... ad occasum terra Raculfi, ad septentrionem vero terminatur via publica. Et in alio loco dono vineam unam quę terminatur ad orientem terra Raculfi, ad meridiem terra Sancti Pontii, ad occasum terra Sancti Petri, ad septemtrionem vero terminatur terra Rotgerii rursusque Sancti Petri; et unum pratum dono ad Certiacum. Igitur hęc tria sic nominata et sic terminata dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, atque Cluniacensibus monachis, presentibus vel futuris, pro remedio animę meę vel parentum meorum, et pro elemosina sepulturę meę. Ego Stephanus sic facio et sic confirmo. S. Raculfi. S. Rotgerii. S. Landrici. S. Bernardi. S. Andreę presbiteri. S. Duranni. S. Gontaldi. S. Duranni alterius. S. Stephani alterius. Raculfus fidejussor extitit in causa ista.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung