CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0186     View  [Back]
Charta qua Raimfredus presbyter dat Stephano et Girbergæ uxori curtilum cum vinea in villa Sia.
Domino et mangnifico fratribus Estefano et uxsore sua Girberga, ego Raimfredus presbiter, in amore et bone volien, dono vobis aliquid de res meas qui sunt in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Sia: oc est curtilus cum vinia insimul tenente, exsio et superposito, qui terminat de duas partes vias puplicas, a medio die terra Matalgerio, a sero terra Ansherio et Utulgerio cum eris. Infra istas terminaciones at integro vobis dono, trado atque transfundo, de jure meo in vestra trado dominacione et potestate, et faciatis qit facere volueritis. Si quis vero, si ego ipse, aut ullus omo, aut ullus de heredibus qui contradicere aut calumniare voluerit, at me vel eris meus defensatum non fuerit, tunc simus culpabili et impleturis aut cui tentat una con fisca auri uncias II conponat, et ec omni tempore donacio ista firma estabilis permaneat, constipulacione sumnixa. Ragenfredus presbiter voluntate mea scripsi, fieri et firmare rogavi. S. Martino. S. Rotart. S. Arembert. S. Mainart. S. Matalgerio. S. Soavo. S. Goan. Rotgerius rogatus subscripsit, dadavit die veneris, kalendis martis, anno XIII regnante Karlo rege.
(Au dos:) Donacio Stephani in Seia, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung