CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0194     View  [Back]
Charta qua Anselardus et Gotestiva, uxor ejus, vendunt Arlebaldo res suas in villa Rofiaco.
Domino fratribus Arlebal, emtores, ego enim Anselardus et uxore sua Gotestiva, vinditores, vindedissimus aliquit de res nostras in pago Matisconense, in agro Rofiacense, in ipsa villa Rofiaco, vel in Vetis Canivas: in primis vindimus res nostras qui de genitore meo Mainboldo vel genitrice mea venerunt, in integrum; tibi vindimus curtilis cum superpositis vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus at integrum; et vendo vobis alias res que ego seniore meo Otar conquesivi, porcione mea at integrum, alias res que de Dominico conquesivi ad integrum; et dono tibi alias res in ipso agro, et in ipso pago, que nos de Agendano cum infantis suis conquesivimus, ad integrum, curtilis cum superpositis vineis, campis, pratis, silvis, preter in illa villa Lornan vinea et illa vircaria ubi Mainbodus visus fuit manere, nos reservavimus usque ad inquirendum; et vindimus tibi servo nostro, nomen Grimal, et accepimus de te precium in presente valente solidos nonaginta; et facias tu inde post unc diem quitquit facere volueris. Si quis contra anc vindicione ista venire calumniare presumpserit, non valeat vindicare quot repetit, set infero tibi una cum tercio fisco auri libera componat, et presens vindicio ista in te facta omni tempore firma stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Rofiaco villa. S. Anselar et uxore sua Gotestiva, qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Adalber. S. Rotar. S. Rannufi. S. Odoni. S. Guagoni. S. Sendeleni. S. Bernal. S. Adaldran. S. Proado. S. Teutal. Ego Ernulfus presbiter scritsit, datavit die dominico, mense genoario, anno XVII regnante Karlo rege.
(Au dos:) Vendicio Inselardi et Gotestiva in Rufiaco et in Vetis Canevas, Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung