CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0195     View  [Back]
Charta qua Dacbertus presbyter et Albuinus vendunt Arlebaldo curtilum in villa Vescanivas.
Domino fratribus Arlebaldo, hemtore, nos quidem simul, in Dei nomine, Dacbertus presbiter, et Albuinus cum uxore sua Adalsendis, et Arnulfus, nec non et ab alia parte Ricardo cum uxore sua Hirmingardis, simul venditores, vendimus nos tibi aliquit de res proprietatis nostre, que sunt site in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Vescanivas, ubi vocant in Monte; est curtilus indominicatus cum casa et vinea, et prato simul tenente; terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Germani, a sero terra Evrardi, a cercio terra Anscherio et suis eris; infra istas terminaciones, jam supradicto curtilo vel terminato, nos tibi vendimus, et accepimus de te precium, sicut inter nos convenit atque complacuit, valente solidos L, et pro ipso precio de nostro jure in tua tradimus dominacione, et facias ab hac die quicquit tibi placuerit, tam tu quam eres tui; alias autem res reservamus. Si quisquis vero, quod fieri minime credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, qui contra anc vendicione ista vel tradicione aliquit agere vel ullam calumniam inferre voluerit, et ad nos defensatum non fuerit, vel ad eredes nostros, tunc simus culpabili et impleturi una cum fisco auri libras II componat, et ec presens donacio vel tradicio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Matisconum civitate. S. Dacbertus et Alboinus, cum uxore sua Adalsindis, et Arnulfus, Ricardus et uxor sua Hirmingardis, qui anc vendicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Leidrado. S. Aimerici. S. Leidrado. S. Vualdoni. S. Ardradi. Ego Anastasius, jubente Mainbodo cancellario Matiscensi, scripsi et subscripsi, datavi die dominico, idus febroario, anno XVII regnante Karlo rege.
(Au dos:) Vendicio Arlebalt in Vescanivas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung