CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0197     View  [Back]
Charta qua Rodencus dat Adalaciæ, uxori suæ, quasdam res in villa Salenciago.
Dilectissima uxore mea Adalacia, ego, in Dei nomen, Rodencus, in pro amore et bone volencia tua, et pro bene servisti, et inantea melius deservire promisisti, propterea dono tibi aliquid de res meas proprias meis, que mihi ex alodo vel ex conquistum legibus ovenit: sont ipsas res in pago Matisconensse, in agro Catciacens, in villa Selenciago, ubi vocat Averias. In primis dono tibi in ipsa villa mansso indominicato cum capella in onore Sancta Maria, et dono tibi alias res meas que ad ipso mansso aspiciunt; oc sunt alii villaribus cum edificiis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis cum exis et regressis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus cultum et incultum, quesitum et inquirendum, tam de alodo, tam de conquisto, totum ad integrum tibi dono; et dono tibi de mancipios is nominibus: nomen Ragnoart cum muliera sua et infanto I, ubi visus fuit manere, totum ad integrum; et Ermenaldus cum muliera sua, ubi visus fuit manere, totum ad integrum; et item Ermenaldo cum muliera sua et infantes II, ubi visum sumus manere, totum ad integrum; Gonterio cum muliera sua et infantes III, ubi visus fuit manere, totum ad integrum; et Christiano et infanto I, ubi visum sumus manere, totum ad integrum; et Martinus cum muliera sua et infantes suos IIII, ubi visus fuit manere, totum ad integrum tibi dono; et Gondrico cum infantes suos IIII, ubi visus fuit manere, totum ad integrum. Ipsas res superiatas (sic) denominatas et ipsas mancipias ad integrum tibi dono, trado adque transfundo, ad legi[ti]mam potestatem, et facias quiquid volueris in omnibus. Si quis vero, si ego, aut ullus osmo de eredibus meis, qui contra hanc donacione ista inter nos facta venire aut agere temtare vel calumniare presumserit, non valeat vindicare quod repetit, et cum fisco auri libras decem componat, et presens donacio ista in te facta omnique tempore firma permaneat, stabelis permaneat, cum estibulacione subnixa. Actum Selenciago villa puplice. S. Rotenceo, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Bernart, qui consensit. S. Odono. S. Atono. S. Bertelono. S. item Bertelono. S. Estevenono. S. Selardo. S. Randoeno. S. Gomerio. S. Adalbert. S. Deodo. S. Ragembert. S. Randoeno. S. Adadalramno. S. Utulrico. Ego Stefanus presbiter rogatus scripsit et dadavit die jovis, in mense octuber, annos XVII regnante Carlo rege.
(Au dos:) Rotdencus in Salenciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung