CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0200     View  [Back]
Charta qua Ragemfredus presbyter vendit Arlebaldo curtilum cum vinea in villa Seia.
Domino fratribus Arlebaldo, emtore, ego, in Dei nomine, Ragemfredus presbiter, venditor, vendimus nos tibi aliquid de rebus meis, que sunt site in pago Matisconense, in agro Laliacense, in villa Seia: hoc est curtilo cum superposito, et vinea simul tenente, qui terminat a mane terra Ramnulfo, a medio die terra Ansfredo et Rosmodo, a sero terra Martini cum eris, a cercio terra Tetramno et Madalgerio; infra istas terminaciones totum ad integrum; et donamus in ipsa villa alio curtilo in Costerco vocant, subtus via, cum vinea, qui terminat a mane terra Mainardo, a medio die terra Aremberto, a sero via publica, a cercio terra Grimoeno; infra istas terminaciones, ipsos curtilos cum vineas et superpositum, et alias res que ad ipsos curtilos aspiciunt vel aspicere videntur: hoc sunt campis, vineis, vircariis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, quicquid in ipsa villa supradicta per stormenta conquesivi cartarum, preter tantum quod Madalgerio dedi, alium totum ad integrum tibi dono, cedo atque transfundo, et accepimus pretium valente solidos XX. In pro ipso pretio de nostro jure in vestra trado dominatione, nisi tantum volo, dum vivo, usum et fructum habeam, et post meum discessum ad te perveniat, vel ad heredes tuos, et faciatis quicquid volueritis. Si quis vero, quod fieri minime credo, si nos ipsi, aut ullus de heredibus meis, qui contra hanc donationem istam, aut ulla emissa persona, venire aut aliquam calumniam inferre voluerit, et ad me defensatum non fuerit, vel ad heredes meos, tunc simus culpabili, et impleturi una cum fisco auri libra I componat, et hec presens venditio ista de me in te facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Verciaco villa, ad ecclesia Sancti Desiderii publice. Subscripsit Ragenfredus presbiter, qui venditione ista fieri et firmare rogavit. S. Anscherio. S. David. S. Ardimardo. S. Adaldrico. S. Martino. S. Petrono. S. Leotrico. S. Agembaldo. S. Berfredo. Ego Maimbodus levita rogatus scripsi et subscripsi, cancellarius Matiscensis, datavi die dominico, VI kalendas marcii, anno XXII regnante Karolo rege.
(Au dos:) Arlebalt in Seia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung