CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0201     View  [Back]
Charta qua Adalgisus levita res suas in villa Maxiliaco monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctę ęcclesię Sancti Petri quę est constructa in pago Matisconensi, in villa quę Cluniacus dicitur, quam domnus Berno abbas ad regendum habere videtur, ego, in Dei nomine, Adalgisus levita, cogitans cogitavi casum humanę fragilitatis, et ut pius et misericors Dominus animam meam eripere dignetur de pęnis inferni, propterea dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Maxiliaco, hoc est mulinarius cum supraposito; qui terminat a mane Grovina volvent, a medio die terra consertorum, a sero et a circio via publica. Infra istas terminationes ipsum mulinarium dono ad ipsam casam Dei pro animę meę remedio. Trado atque transfundo, eo tenore ut dummodo vivo usum et fructum habeam, atque post meum discessum ad ipsam [casam] Dei perveniat. Si quis vero donationi isti contradixerit, auri uncias II componat, et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconi publicę. S. Adalgisi levitę, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Ostraldi, Waldonis, Leofradi, Bertronis, Archinaldi, Eldoardi, Ricbodi, Pontionis. Ego Berardus scripsi die veneris, VI kalendas maii, anno XXIII regnante Karolo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung