CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0203     View  [Back]
Charta qua Arleboldus res suas in villa Bassiaco monasterio Cluniacensi dat.
In Dei nomine, sacrosancto Christi aecclesiae cœnobio Cluniensi, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Berno abbas deservire videtur, ego igitur Arleboldus, pro amore Dei et remedio anime mee et parentum meorum, ut pius et misericors Dominus de penis inferni nos eripere dignetur, propterea dono ad ipsum monasterium, et ipsam casam Dei res meas quæ sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Ciciacense, in villa Bassiaco, curtilem cum mansione, et vineas cum arboribus; insuper etiam omnia quecumque in predicta villa ad presens visus sum habere, id est campos, prata, silvas cum omnibus adjacentibus; et dono ibi servum meum, nomine Ansbertum, cum uxore sua; et dono in pago Lugdunense, in loco ubi ad Sanctam Crucem vocant, omnes res meas quas ibi habeo, id est campos, prata, silvas, omnia in omnibus, sicut scriptum est, trado, dono atque transfundo ad jam dictam casam Dei, ut ipsi servi Dei qui ibi deserviunt hec omnia ab hodie et deinceps habeant, teneant atque secure possideant. Si quis vero, quod minime credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel aliquis homo contra hanc donationem fraudem facere voluerit, vel eam fringere temptaverit, culpabilis sit, et ei cui litem intulerit unam libram de auro coactus componat, et hec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Viriaco villa puplice. S. Arleboldi, qui hanc donacionem fieri et firmare rogavit. S. Doela, que consensit. S. item Arleboldi junioris, qui patri suo consensit. S. Hugonis. S. Cotedei. S. Heirici. S. Eldri. S. Rotberti. S. Aldri. Ego Landricus presbiter scripsi et subscripsi, datavi die martis, X kalendas augusti, anno XXII regnante Karolo rege.
(Au dos:) Donatio Arlebaldus Bassiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung