CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0205     View  [Back]
Charta qua Eleemosynarii Ingelbergæ comitissæ, Vuillelmus videlicet comes, vir ejus, Rotgerius comes, etc., fiscum Romanis monasterio Cluniacensi dant.
Divina largitate sanccitum est ut ex transitoriis rebus mansuram nobis mercedem preparare possimus, et legaliter prestatur, ut quilibet res sui juris vel per se, vel per legatarios possit in alterius transfundere potestatem. Hac igitur sanctione nos elemosinarii Ingelberge comitissę, Vuillelmus videlicet comes, vir ejus, et Rotgerius comes, Teuthardus, Adzso, qui et Arnardus, per auctoritatem jussionis ipsius Ingelbelge, nostrique testimonii quod stat idoneę pro fideicommisso, tradimus ad Cluniense monasterium in honore sanctorum apostolorum Petri et [Pau]li constitutum, ubi domnus Berno abba preest, villam [et] fiscum Romanis cum aecclesia que est in honore almi confessoris Christi Martini sacrata, et est hoc alodum situm in pago Lugdunensi. Hunc ergo fiscum cum omnibus suis appenditiis et villulis his nominibus: Nerviniacus, Faia, Lasnincus, et quicquid in alio Lasninco habemus, et in Condesceaco villa similiter quicquid habemus et in capella quę est in honore Sancti Andreæ, ad Vureacum et Campaniolam, et Montem Bernardi, et Longam Curtem, omnia quę in ea habemus. Has igitur res denominatas, cum rebus aliis quę conjacent in supradicto comitatu Lugdunensi, cum vineis, campis, pratis, silvis, aquis, farinariis, pascuis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quesitum et adinquirendum, totum ad integrum, et servos et ancillas qui pertinent ad ipsas denomin[at]as res, ubicumque fuerint vel habitaverint, per manus nostras tradit Ingerberga Domino Deo et sanctis apostolis ejus, et ad predictum monasterium, pro seniore suo Vuilelmo, et pro se, et pro Luhdwico etiam, fratre suo, et pro patribus et matribus suorum, et pro omnibus fidelibus christianis, ut monachi post hunc diem habeant, teneant et possideant jure perpetuo, nemine contradicente. Si quis vero contra hanc donationis cartam aliquis propinquus, aut aliquis homo surrexerit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum ejus incurat, cum Juda etiam traditore, et Dathan et Abiron, et cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» habeat societatem, et jam in presenti seculo erit maledictus, ingrediens et regrediens, omnique tempore sustineat poenam, nisi ad emendationem venerit, et pro hac commotionis causa seu lite, potestate cogente, auri libras quinque persolvat, et inantea hęc carta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Vuilelmi comitis. S. Rotgerii comitis. S. Ucberti. S. Teutardi. S. Rotdulfi. S. Ainardi. S. Aganonis. S. Arlurfi. S. Guigonis. S. Almatii. S. Leotardi. S. Emmonis. S. Vuitberti. Actum die sabbati, mense januario, anno XX Karoli regis. Sulpitius Brivatensis, [ad vicem] cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung