CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0206     View  [Back]
Charta qua Berneldis femina et infantes ejus vendunt Wandalfredo et Landrado campum in villa Buidon.
Domino fratribus Wandalfredo et germano suo Landrado, emtores, ego quidem Berneldis femina et infantibus suis is nominibus, Ratbolt, Bertigo, Bernolt, vinditores, vindedimus nos vobis, constat ita vendedimus campo juris nostri qui es situs in pago Matisconens, in agro Galoniacens, in villa Buidon, in loco ubi vocant in Vineolas; qui terminat ipse campus de ambis latus et uno fronte terra Dalfino, de alio latus et de alio front super terra ad ipsos vinditores; abet in longo perticas agripinales XVI, et abet in uno front subteriore perticas agripinales XII et pedes VI, et abet in superiore fronte perticas agripinales XIII et pedes VI. Infra istas terminaciones et perticaciones, ad integrum nos vobis vindedimus, et nos accepimus de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit et placuit ... valente solidos V tantum, et nos de nostro jure ac dominacione in vestram tradimus potestatem ... Si quis vero, quod futurum minime esse non credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, vel quislibet ulla intromissa persona, qui contra anc vindicione ista venire aut agere presumpserit, non valeat vindicare ... nos vobis vestrisque eredibus una cum tercio fisco auri uncia media componat, et ec omnis presens vindicio ista omni tempore firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Suriago villa publice. S. Bernelt femina cum infantis suis is nominibus: S. Rotbalt, S. Bernigo, S. Bernalt, qui hanc vendicione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Erbert. S. Ermenaerd. S. Luciono. S. Eltrono. S. Adalgrim. S. Gerbolt. Ego, in Dei nomen, Hanschildus roitus hunc vindicione ista pro testimonio scripsi et subscripsi, dadavi die lunis post medio mense madio, in anno XX regnante domino nostro Karlo rege.
(Au dos:) Vuandalfret in Bugdon venditio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung