CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0208     View  [Back]
Charta qua Hugo et uxor ejus Teutsa res suas in villa Frantia monasterio Cluniacensi dant.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex bonis temporalibus, que lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitæ premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitiæ viri redemptio animę ejus.» Quapropter nos, in Dei nomine, ego videlicet Ugo et uxor mea Teutsa, stultum putantes in presenti vita cuncta nostra consummere, et nihil in diuturno seculo reservare, donamus atque tradimus possessionem juris nostri Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, quantum videlicet in Villa Frantia habere visi sumus: hoc est Arbertum cum uxore sua et infantibus suis, Tetardum cum uxore et infantibus suis, Unierium cum uxore et infantibus suis, cum mansis, vineis, terris cultis et incultis, et silvis, vel quicquid, ut dictum est, inibi possidemus; tradimus autem pro nobismed ipsis, atque pignoribus et parentibus nostris, postremo pro omnibus christianis vivis ac defunctis. Quam donationem ad Cluniacense monasterium facimus, ubi domnus Berno abbas et rector esse videtur, ut monachi, videlicet qui locum illum tenuerint, easdem res jure perpetuo habeant atque possideant, et pro nobis Deum et principes apostolorum, quorum honore locus ipse constructus est, familiariter exorent. Ea videlicet ratione ut, quandiu ego Hugo vixero, ipsas res usofruituro in mea dominatione teneam, et singulis annis festivitate Sancti Petri et Pauli unam refectionem faciam; post meum vero discessum, ipsas res predictum monasterium habeat. Sunt vero predicte res in pago Matisconensi, in agro Briendonensi. Quod si nos ipsi (quod absit), sive noster propinqus aliquis, vel quilibet extraneus, hanc donationem infringere quolibet modo temptaverit, primitus Deum et sanctos ejus offendat; deinde, ut calumpniator legaliter constrictus mille solidos exsolvat, et actoritas ista inconvulsa permaneat. S. Ugonis et uxoris sue Teutse, qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Achardi. S. Deotadi. S. Atalari. S. Teotborgi. S. Leotardi. Actum villa Trembliaco, nono kalendas septembris, die dominico, regnante Karolo rege. Ego Teogerius, vice cancellarii, subscripsi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung