CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0210     View  [Back]
Charta qua Raaldus dat Vandalberganæ et Dominico, filio ejus, curtilum in villa Crosiago.
Domino fratribus Vandalbergane femina et filio suo Dominico, emtores, ego, in Dei nomen, Raaldus, pro amore et bona volencia que circa vos abeo, et que mihi bene deservisti et inantea deservire promitis, propterea dono vobis, donatum tuncque in perpetuum esse volo, oc est curtilo cum superpositum, vel exio et regreso in res proprio meo, qui est situs in paugo {corr: pago} Madisconse, in agro Cadiacense, in villa Crosiago; qui terminat de ambis latus terra Sancti Joane Dalfino, cum suis eris, de superiore fronte terra Oterio, et alio fron {corr: fronte} subteriore via pullica. Infra istas terminaciones ad integrum vobis dono, trado atque transfundo; dummodo vivi abeo et posede, et pos meo discessum vobis perveniet, et faciatis exinde post unc diem quidquid volueritis in omnibus. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, si ego ipsius, aut ullus de eris meis, aut ulla emisa persona vel oposita, qui contra anc donacione ista venire aut agere tentare presumserit, et ad me vel ad meis eris defensatum non fuerit, tum infero vobis uno cum tercio fisco auro uncia media cumponat; ec omnes presens donacio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permanead, stibulacione subnixa. Actum Crosiago villa pullice. S. Rataldo, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Bosono. S. Aimono. S. Ratbert. S. Arbaldo. S. Anserigo. S. Iliodo. S. Aimard. Ego autem Sius rogitus escripsit et subscripsit, dadavit die mercoris, in mense octuber, anno XX regnante Karlo rege.
(Au dos:) Raaldi in Crosiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung