CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0215     View  [Back]
Charta qua Ermengardis et Girbertus vendunt Teudoino presbytero campum in patria Arvernica, in cultura de Vinzella.
Domino magnifico Teudoino presbitero, emtore, nos enim, in Dei nomen, Ermengardis et Girbertus, pariter venditores. Constat nos tibi vindedissemus, quod ita et vendedimus: oc est campus qui justissime nobis obvenit, et est in patria Arvernica, in vicaria Ucionense, in cultura de Vinzella; et fines abet de uno latus terra Adrauld, et de alio latus via pupplica, et de tercio latus terra Guidburgo, ex quarto vero latus terra at ipsos venditores, ipso confinato ab integrum tibi vendimus; proinde accepimus de vos precium, sicut inter nos convenit aut nos bene placitum fuerit: oc est in argento, vel in res conperciatas, valentes solidos VIX; et nos pro ejus precium vobis vendimus, vel manibus tradimus at jure proprium atabendi, vendendi, donandi, seut liceat comutandi, ut facias de ipso campo quiquit volueris, absque contradicente. Sane si quis nos, vel ullus eres noster, vel ulla emissa persona, qui contra te aut vendicione ista ulla calumnia inquietare voluerit, non eis liceat vendicare, set insuper conponat auri libera I, et quod petit non vindicet, set vindicio ista firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Ermengard, S. Girberno, qui vendicione ista scribere et firmare rogaverunt. S. Girberno. S. Amalfredo. S. Leutard. S. Costancio. S. Agarno. Datavit die mercoris, in mense marcio, anno XVIIII regnante Carlo rege Equitanorum. Jorius rogatus scripsit.
(Au dos:) Emptio Constancii in Vinzella, pago Arvernense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung