CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0216     View  [Back]
Charta qua Eldeurannus et Sendratus et uxor ejus Letgardis vendunt Ragnoardo et remedio duos campos in villa Cantriaco.
Domino fratribus Ragnnoart et fratri meo Remedio, emptores, igitur ego, in Dei nomine, Eldeurannus et Sendratus, et uxor mea Letgardis, venditores, vendimus vobis aliquid de res meas que sunt sitas in pago Matiscens, in agro Fusciacens, in villa Cantriaco: hoc sunt campi duo; unus campus terminat a mane et a medio die et a cercio terra Vualterio, a sero via publica, et abet in longo perticas agripinales XXIII, in lato in uno fronte a sero perticas XIII, in alio fronte perticas XV; infra istas terminaciones et perticationes ad integrum; halius campus in Sedenant terminat a mane terra Ardrado presbitero, a medio die terra Acbert, a sero et a cercio terra Vualdino, et abet in longo perticas agripinales XXXI, in lato in quisque fronte perticas XIIII; infra istas terminaciones et perticationes ad integrum vobis vendimus, et alias res in ipsa villa nobis reservamus, et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit et nobis complacuit, in valente solidos V et dimidio, et pro ipso precio de jure nostro in vestra tradimus dominacione et potestate, ad faciendi quicquid facere volueritis, tam vos quam proximi vestri. Si quis vero, quod fieri minime credimus, si ego, aut ullus omo, aut ullus de eredibus nostris, aut ulla emissa persona, qui contra ahnc vendicione ista aliquid dicere vel calunniare voluerit, set inferat ei aut cui tentat una cum fisco auri uncia componat, et presens vendicio ista in vos facta omnique tempore firma stabilis permaneat, cum stipulacione supnixa. Actum Sancti Petri. S. Eldeuranno, S. Sendrado, S. Letgardis, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Remedio. S. Ambert. S. Alemanno. S. Otranno Aelono. Ego Ainardus scripsit, subscripsit, datavit die dominico, in mense januario, anno XXIII regnante Karlo rege. S. Atolsendane, S. Hernono, S. Atalgerio, qui in omnibus consenciunt.
(Au dos:) Rainoardus, Remigius in Cantriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung