CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0217     View  [Back]
Charta qua Aymardus, miles clarissimus, curtem Silviniaci, cum ecclesia Sancti Petri et appenditiis, monasterio Cluniacensi dat.
Igitur ego Aymardus, timens gehennam et desiderans ut, quando anima mea de hac luce migraverit et ante tribunal Christi in die juditii venerit, Dei misericordia veniam merear accipere, ideo, pro Dei amore et remedio animę meę, cedo ad locum Cluniacum, qui est in honore Dei et Sancti Petri, atque permitto concessumque imperpetuum esse volo aliquid de meo jure; in ipsius, inquam, loci trado dominationem, transfero atque transfundo, in primis ipsam curtem Silviniaci, ubi ęcclesia Sancti Petri est fundata; in ipsa villa sunt casales cum superpositis vineis, campis et pratis; ipsa et quantumcumque in ipsa villa visus fui habere totum ad integrum trado ad supradictum locum, et de forest de Borno medietatem, et de alia forest quę dicitur Masargas medietatem, et in Monteoen quantumcunque visus fui habere, et in Moncello similiter, et in Bagenago similiter et in Vitlena quantumcunque visus fui habere, sive in campis, sive pratis, sive vineis, quantum ad ipsas villas aspicit, totum ad integrum trado ad jam dictum locum Cluniacum, et in Veteri Silviniaco et in Genebraria similiter, et in Fontonella similiter, et in bosco Straderio similiter. Istas res superius conscriptas vel prenominatas ad integrum ibidem cedo in elemosina, pro remedio animę meę, ut faciant rectores ejusdem ęcclesiæ sicut mos et consuetudo jure exposcit. Et ut donatio ista firma permaneat, cum omni stipulatione subnixa, ego ipse Aymardus manu eam propria firmavi et manu bonorum hominum testium roborandam decrevi. S. ipsius Aymardi. S. Emmonis. S. Archimbaldi. S. Dagberti. S. Aimonis. Item S. Aimonis, et item S. Aimonis. S. Notardi. S. Adeverti. S. Nizezii. Data in die lunis, in mense martio, anno XXIII regnante Karolo rege. Unaldus, jussione Aymardi, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung