CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0218     View  [Back]
Charta qua Aga et pater ejus Atalbornus vendunt Ermengaudo et uxori ejus Ermengardæ curtilum in villa Vinogelo.
Domino fratribus Ermengodo et uxore sua Ermengarde, emtores, igitur, in Dei nomen, Aga et genitor suus Atalborno, qui filia sua consensit, isti sunt venditores. Vendimus nos vobis curtilo cum manso et vircaria simul in uno tenendum, itaque juris nostri, qui est situm in pago Lucdunense, in agro Fontanense, in villa que dicitur Vinogelo; et terminat ad mane terra at ipsos condonatores et Ermengodo, et bodinas possitas, ad medium die via pulica et perticas VI et exio cummunalo, a sero terra Gotbalt et ad ipsos emtores, ad cercio terra Ermengodo, et simul in giro bodinas possitas. Infra istas terminaciones totum ad integrum nos vobis vendimus, et accepimus precium valentes solidos VIIII, et predictas res, sicut superios diximus, nos vobis vendimus, ut facias quiquit volueris atabendi, vendendi, seo licet cummutandum. Et si quis, nos ipse, aut ullus de eredibus nostris, aut ullus omo, vel opossita persona, qui contra carta ista calumniare presumserit, auria uncia I conponat, et inantea vendiccione ista firma stabilis permaneat, cum xtibulacione {corr: stipulacione} subnixa. S. Aga, qui fieri et firmare in presente rogavit. S. Atalborno, qui filia sua consensit et sua propria mane firmavit et firmare rogavit. S. Volferio. S. Rodoardo. S. Edralo. S. Aigono. S. Valbranno. Arhimbodus rogatus escrisit, subscripsit, datavit die veneris, in mense marcio, annos XX quod Lodovicus fuit imperator.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung