CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0220     View  [Back]
Charta qua Berno abbas et Samuel campos en Blango et in villa Lornan inter se commutant.
Inter cos caritas inlibata permanserit et pars parte beneficio oportuno prestantur, quia nihil sibi de rebus propriis cessi minuandi, cunde (sic) precor commune utilitatis abtificantes, placuit adque convenit ut de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberunt, quod ita ad die presente et fecerunt; in primis dedit et commutat Samuel partibus Sancti Petri campo de suum proprium in alaudo, quod resedit in pago Matisconense, in agro Marciacense, ubi vocat en Blango, qui terminet de tres partes terre Sancti Petro, et de quarte par terre Sancti Stefano; abet in longo perticas XI, in lato in ambis frontis perticas X; infre istas terminaciones et perticaciones, ipso campo Berno vel alii rectores de ipsa hese Dei ad se receperunt partibus Sancti Petro a lor beneficio; et dedit et commutat Berno rector de ipsa hese Dei, de racione Sancti Petro, de suo beneficio partibus Samuel campo qui resedit in pago Matisconense, in agro Marciacens, in villa Lornan; qui terminet de uno latus et uno front terre Sancti Petro, de alio latus terre ad ipso emtore, et in alio fron {corr: fronte} via puplica; abet in longo perticas XII, in lato in fron {corr: fronte} supteriore perticas VII, et in superiore fronte perticas V; infre istas terminaciones et perticaciones ipso campo Samuel ad se recepit ad proprium ad alaudo; et ec commutacionis vel scamius istus inter nos factus firmi permaneant in omnibus. Si quis vero, si ego nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus rector de ipsa hese Dei, scamius istus temtare regenerare vel calumniare presumpserit, noc oc valead vindicare quod repetit, set inferat tibi qui obtemtat una cum tercio fisco auri libras II conponet, et ec scamius istus inter nos factus firmi permaneant, cum stibulacione supnixa. Actum Lornan villa. S. Samuel, qui scamio isto fieri et firmare rogavi. S. Eutono. S. Teotrado. S. Gotoldric. S. Rotlam. S. Dominio. S. Arbert. S. Varfredo. S. Immono. S. Bernal. Aydus rogatus scamio isto scripsit, subscripsit, superdadavit die govis, in mense guni, in annos XXIII rengnante Karlo rege.
(Au dos:) Scamnium. Berno abbas et Samuel in Blango.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung