CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0221     View  [Back]
Charta qua Volbergi vendit Gunduldrico et uxori ejus Ettelæ curtilum et cabannam in Salmodiaco.
Domino fratribus Gunduldrico et uxor sua Ettela, emtores, nos quidem, in Dei nomen, Volbergi, venditores, vendedissimus ego vobis curtilo et cabanna, et exio et vinea et arboribus; qui es situs ipse curtilus in pago Ludunense, in fine Pistriacense, in Salmodiaco vocat; qui terminat ipse curtilus a mane via pulica, a medium die terra Sancti Juste, et in reclavo terra Lattardo et Seveldo, a siro terra Gamaldrico et de ipsa venditore, a cercio terra Gamalber. Infra ipsas terminaciones ipso curtilo totum vobis vendo, trado atque transfundo, et accepio de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit et nobis complacuit, in rem compreciata cot valon solidos octo, ipsa precia manibus solserun atque liberaverun juro perpetuum, et faciatis vos vel eredes vestri quitquit facere volueretis in omnibus, et in Dei nomen liberam ac firmissimam abeatis potestatem at faciendum. Si qis vero, si ego ipsa, au ullus de eredibus meis, au ullus omo, a ulla emissa persona, qui contra anc vendiccione in vos facta venire au aliqit agere temtare presumserit, at me vel at eredes meos defe[n]satum non fuerit, sin tibi culpabilis et impleturis una cum tercio fisco auri liberas duas componat, et X omnes vendixcio ista facta firma permaneat, cum istibulacione subnixa. Actum æcclesia Sancti Polli, ante bonis ominibus facta fuit. S. Volbergi, qui vindixcione ista fierit et firmare rogavit. S. Salamoo. S. Goncoo. S. Rainerio. S. Maalgo. S. Gondranno. S. Otono. S. Evardo. Ego Costabulos vendixcione ista escritsit et subscrisit, datavit die govis, in mense agusto, annos XX Ludwico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung