CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0223     View  [Back]
Præceptum Ludovici imperatoris quod fecit Ingelberto de villa Salpatia, quæ est in pago Viennensi.
In nomine Domini Dei ęterni ac Salvatoris nostri Jesu Christi. Ludovicus, gratia Dei imperator augustus. Oportet imperialem celsitudinem ut fidelium suorum devotionem remuneret, quos suis rite cognoscit adesse obsequiis. Quocirca omnium fidelium sanctę Dei ecclesię nostrorumque, presentium et futurorum, comperiat universitatis generalitas, quoniam Hugo, inclitus comes et marchio, nosterque fidelis et propinquus, majestatis nostrę excellentiam enixiu expostulavit, ut cuidam unanimi fideli nostro Ingelberto aliquid ex rebus de comitatu ipsius, que pertinent ad vicem comitatum, per preceptum nostre largitionis ad proprietatem concederemus. Cujus petitioni assensum prebentes, concessimus ei per hujus largitionis nostrę preceptum jam dictas res quę sunt site in pago Viennensi, in villa Salpatia superiori, hoc est curtilum cum vinea insimul tenentes, qui terminat ex omnibus partibus via publica, ut sicut per hanc evidentem largitionem in eisdem rebus quicquit libera dispositione facere voluerit, sicut et de reliquis hereditatis sue rebus, ad habendum videlicet et possidendum vel cui voluerit relinquendum. Et ut hec nostre largitionis auctoritas inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subterfirmavimus et anuli nostri inpressione adsignari jussimus. Signum Ludoici, serenissimi augusti. Alboldus notarius, ad vicem Alexandri archicancellarii, reco[gno]vi. Datum est hoc preceptum Vienne civitati publice, anno ab incarnatione Domini DCCCCXX. In Christi nomine. Amen.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung