CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0227     View  [Back]
Charta qua Arlerius hereditatem suam in Flaggiaco et Varengas villis monasterio Cluniacensi dat.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit cunctis fidelibus christianis quod ego Arlerius, pro animę meę remedio, dono Domino et beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum, monachisque ibidem Deo servientibus, meam hereditatem quę est sita in pago Matisconensi: unum videlicet mansum, situm in villa Flaggiaco, cum omnibus quę ad ipsum aspicere videntur, quęsitum et adquirendum, cum servo nomine Petro, qui in ipso habitat manso, cum uxore ejus et filiis et filiabus. Dono etiam omnem partem de mea hereditate quę mihi a paterno et materno jure advenit, in villa Varengas: scilicet vineas, campos, prata, silvas, aquas currentes, exitus et regressus, quęsitum et inquirendum, quicquid videlicet ubi ubi repperiri vel inveniri poterint. Facio autem hanc donationem eo modo ut quamdiu vixero teneam et possideam, post meum vero discessum ad locum supradictum et ad monachos ibidem Deo servientes omnia absque alicujus contradictione deveniant. S. Arlerii, qui cartam istam fieri fecit et propria manu firmavit firmarique rogavit. S. Stephani.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung