CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0228     View  [Back]
Charta qua Rotardus et Dominica, ejus uxor, dant Ansherio et Engelaciæ, uxori ejus, curtilum cum manso in villa Ibiaco.
Magnifico fratribus Ansherio et uxor sua Engelacia, emtores, ego Rotardus et uxor sua Dominica donamus vobis aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Matisconense, in villa Ibiaco, ubi in Cavaniaco vocatur: hoc est curtilus cum manso et vinea insimul tenentur (sic), cum vineis, arboribus et terre; terminat a mane terra Menzel, a medio die terra Vuarolf et Vinari cum suis eris, a sero terra Adalelt cum infantis suis, a cercio septerio et terra Belmont; infra istas terminaciones parcionem nostram, que per estormenta cartarum conquesivimus, totum ad integrum vobis donamus ad integrum; tamen, dummodo de nostris vivit, usum et fructum; post nostro discessum vobis perveniat, et faciatis post unc die quiquit facere volueritis, tam vos quam heredibus vestris liberam et firmissimam abeatis potestatem ad faciendam. Si quis vero, si nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus inmensa persona, qui contra anc donacione preserit, auri uncias duas conponat, et inantea firma remaneat, cum stibulacione subnexa. Actum Ibiaco villa pullice, eclesie Sancti Germani. S. Rotart, S. Dominica, qui donacionem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Ausbert. S. David. S. Arkenart. S. Engelart. S. Sivualt. S. Leotrivis. S. Vuinierius. Ego Sinodus presbiter datavit die jovis, in mense marcio, anno XXIIII regnante Karlo rege.
(Au dos:) Rotart in Ipgiaco, in Cavaniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung