CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0230     View  [Back]
Charta qua Constancius dat in dotalitio Teubergi, conjugi suæ, quasdam res in villa Bracost.
Dulcissima atque amantissima conjux mea, nomine Teubergi. Igitur ego, in Dei nomine, Costancius vir tuus, pro amore et puncta bona volencia mea que contra te abeo, propterea quod nos Deus omnipotens a legitimo conjugio nos pervenire fecit, propterea dono tibi in dotalicio de omnem rem facultatem meam, de quiquid visus sum abere aut possidere, aut inantea conquirere vel comparare potuero, dulcissima conjux mea jam superius nominata. Si ullus omo qui contra anc donacione ista inquietare presumpserit, non vindicet, set insuper sit culpabilis, et inpleturus una cum fisco auri uncia una, et inantea donacione ista omnique tempore firma permanead, cum stipulacione subnixa. S. Costancione, qui donacione ista fieri et firmare in presente rogavi. S. Raimbert. S. Adalgodo. S. Costario. S. Anterio. S. Euroart. Ego Bernardus rogatus donacione ista escripsi, datavi die sabato, in mense agusto, annos XXII regnante Ludwico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung