CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0234     View  [Back]
Charta qua Arelus et Eldeana, uxor ejus, vendunt Eldrado campum in villa Belplano.
Domino fratribus Eldrado, emtore, eigitur Aclos et uxore sua Eldeardo, venditores, vendedisimus nos vobis campo qui es in agro Laliacense, in villa Belplano, ubi vocat Carnedo; terminat a mano terra Ingelberto et Fronberto, ad medium die terra Valdranne, a sero terre Giroaldo, a cercio terra Dominico; infra istas terminaciones ad integrum, et a die presente vobis vendimus; et unde accipimus de vobis precium in presente valente solidos duos, et pro ipsa precia de ipso campo facere quitquit facere volueris, nullum contradicentem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, se fuerit post unc diem, ego ot nos ipsi, ot ullus omo, ot ullus de eredibus, qui contra ac vindicione ista venire, aut agere, aut tentare, aut calumniare presumserit, et ad me vel eri meo se defensatum non fuerit, aut non valead vindicare quod repetit, set inferat aut cui tentat una cum tercio fisco auri uncia media cumponat, et presens vendicione ista in vos facta omnique tempore firma permaniet, estibulacione sumnixa. S. Arelo, S. Eldeane, qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Ingelberto. S. Dominico. S. Utulboldo. S. Berengerio. S. Ingelberto. S. Adablardo. In Dei nomen, Etmundus escripsit, dadavit die lunis, in nonis febroario, anno XXVII regnante domino nostro Carlo rege.
(Au dos:) Eldrado Belplan.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung