CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0236     View  [Back]
Charta qua Bertramnus et Eldeardis, uxor ejus, vendunt Antidio vineam in villa Turre.
Domino et magnifico frater Antidio, emtore, ego Bertramnus et uxor sua Eldeardis, venditores. Constat nos ita vindedimus: oc est vinia qui est in pago Matisconens, in agro Marciacens, in villa Turre; qui terminat ad mane terra Bertram ad ipso venditore, ad medio die terra Grimolt, ad seris terra ipso Grimolt, ad cercio terra Sancti Vincenti; abet in longo perticas agripinales VI, et in lato in quisco fronte perticas III; infra ista terminacione vel perticatione ad integrum nos vobis vendimus, tradimus adque transfundimus; similiter vendo vobis illa rada qui ad ipso curtilo aspicit, quod genitor meus mihi dimisi, quod ad ulltur (sic) advenire debet, de duas partes octava parte ad integrum vobis vendo, ad capulandum vel ad porcos insaginandum, et unde accipio de vos precium in presente, sicut inter nos bene complacuit atque convenit, in feos cumpreciatos, valentes libras II tantum, et jam dicti ut faciatis quidquid volueris; et si quis vero, quod minime fiere esse credimus, si ego nos ipsi, aut ullus de eredibus nostris, vel quislebit ulla emissa persona, qui contra anc vendicione ista venire aut agere temtare presumserit, una cum tercia fisco auri uncia tercia parte cumponat, et presens vindicio ista ad vos facta omnique tempore firma permaneat, cum stibulacione subnixat. Actum Marciaco vico puplice. S. Bertram, S. Eldeardis, qui vendicione ista fiere et firmare rogaverunt. S. Florentini. S. Gotolboldus. S. Bolione. S. Benedicto. S. Arhenolt. Tresbertus rogatus subscripsit. Suavus rogatus subscripsit. Eldrannus rogatus scripsit, subscripsit, datavit die dominico ante medio mens madio, in anno XXVII regnante domno nostro Karlo rege.
(Au dos:) De Turre Antidio; Bertranni in Turris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung