CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0237     View  [Back]
«Pręceptum quod fecit Ludwicus rex Ingelberto et uxori ejus Nonię de villa Terniaco et de omnibus que sunt infra terminis suis.»
Gratia in unitate venerande Trinitatis. Ludwicus, gratia Dei imperator augustus. Decet imperialis majestas propincorum ac fidelium suorum petitionibus oportuna prebeat beneficia eorumque utilitatibus provideat auxilio, quatinus eos sublevando prontiores reddat erga sua obsequia. Proinde omnibus fidelium sanctę Dei ecclesię nostrorumve, presentium scilicet ac futurorum, noverit industria, quoniam Ingelbertus, fidelis noster, nostram supliciter expetiit excellentiam ut aliquid de rebus nostris ei et uxori ejus Nonię [per preceptum eis] concederemus. Sunt vero ipse res in comitatu Viennensi, seu et in Lugdunensi, in villa quę nuncupatur Tadernaco. Habet vero fines: in uno latere fines de Mandratis, in alio de Croptis, in alio de Petra, in alio Rodano volvente, et in alio de Crapon. Cujus postulationi libentissime annuentes, ut predictum fidelem nostrum amodo prontiorem atque fideliorem in nostro habeamus servitio, de [hiis] prenominatis rebus hoc serenitatis nostre preceptum fieri decrevimus, per quod nostri fideles prenominati teneant, possideant, edificent et conservent perhenniter, jure proprietario; et ut hec nostre largitionis [auctoritas] inconvulsionis obtineat vigorem, monogramate proprii nominis subterfirmavimus, et anuli nostri insigniri jussimus impressione. Signum Ludwici, serenissimi imperatoris augusti. Elyas, gratia Dei humilis diaconus, ad vicem Alexandri archicancellarii, recongnovi. Actum Vienne publice, VIII kalendas januarii, anno vigesimo tercio Ludwici imperatoris augusti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung