CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0240     View  [Back]
Charta qua Stephanus presbyter duos mansos in villa Moianinca monasterio Cluniacensi dat.
In Dei nomine. Noverint cuncti fideles quod ego Stephanus, archipresbiter, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę sunt sitæ in pago Lugdunensi, in villa Moianinca, hoc est duos mansos in dominicatu et quantum ad ipsos mansos aspicit; terminat a mane via publica et de ipsa hereditate, a medio die terra Winisi, a sero terra Artaldi, a tercio similiter. Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris mei, et matris fratrumque meorum, et in locum sepulturę, eo tenore ut quamdiu vixero teneam, et omnibus annis in vestitura dimidium inter panem et vinum persolvam, et post meum decessum ad Sanctum Petrum perveniat. S. Stephani. S. Constantii. S. Duranni. S. Tetfredi. S. Giraldi. S. Anselmi archipresbiteri. S. Artaldi et uxoris ejus Adalasię, qui firmaverunt. Actum Cluniaco publice, regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung