CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0243     View  [Back]
Charta qua Volfardus et Manerios vendunt Gisleberto et Vualterio, filio ejus, quasdam res in villa Torro.
Domino fratribus Gisleberto et filio suo Vualterio, ego Volfardus et Manerios, vinditores, vindedissimus nos vobis res nostras qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Torro: in primis curtilo cum vinea; terminat de uno latus terra Morono, de alio latus via publica, de uno front gotola percoren, de alio front Lonveo; infra istas terminaciones una cum ... carte parte vobis vendo, et alias res nostras in ipso agro, vel in ipsa villa, oc sunt curtiferis cum edificiis et suprapositis, exiis et regressis, campis, pratis, vineis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia quitdquid visus sumus abere, tam de paterno quam de materno, vel per titulum cartarum conquesivimus at integrum; preter illo campo ubi vocant in Pradello Manerios se reservat; alio vero ad integrum vobis vendimus, et accepimus precio in presente, sicut inter nos convenit, et nobis abtum fuit, in feos cumpreciatus, valentem solidos VII, et ipsas res ipsa precia manibus recepimus, et de juro nostro in vestra tradimus dominacione legitima et potestate ad abere, et vindere, et donare, et alienare, et faciatis vos pos unc die quidquid facere volueritis in omnibus. Si quis vero, quod fieri minime credimus, si ego nos ipsius, aut ullus omo, aut ullus de eredibus nostris venire tentaverit, oc non valeat vindicare quod repetit, set inferat vobis aut cui tentat una cum tercio fisco auri uncia media cumponat, et ec presens vindicio ista in vos facta omnique tempore firma permaneat, estibulacione subnixa. Actum atrio Sancti Niceti. S. Volfardo, S. Manerio, qui vindicio ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Gontar. S. Tedal. S. Vatberto. S. Ratbol. S. Rotberto. S. Otberto. S. Amedeo. Teotbertus rogatus superescrisit, dadavit die mercoris, in mense junio, annos XXVIII rengnante Karolo rege.
(Au dos:) Venditio Volfardi in Turris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung