CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0244     View  [Back]
Charta qua Utolricus et Raina, uxor ejus, dant Rainardo et Leotgardi, uxori ejus, terras et mancipia in villa Colonicas.
Domno fratribus Rainart et uxor sua Leodgart, ego enim, in Dei nomine, Utolric et uxor sua Raina, in pro amore et bone volencia tua que circa te abeamus, propterea dono tibi aliquit de res meas qui sunt sitas in pago Ostudinense, in agro Vendenensse, in villa Colonicas; in primis mansso indominicato cum superposito, qui terminat de ambis latis et de duos frontes vias puplicas; infra ista terminacione ipso mansso, cum omni superposito, totum ad integrum tibi dono; et alias res meas que ad ipso mansso aspiciunt: oc sunt alii mansso indominicato cum edificiis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex omnibus, cultum et incultum, quesitum et inquirendum, totum ad integrum tibi dono; et dono tibi mancipios meos, is nominibus: nomen Leodbalt cum uxore sua et infantis suis IIII, et Bertart cum uxore sua et infantis suis IIII, et Aimono cum uxore sua et infantis suis V, et Pedrono et infantis suis II, et Teodalt et infante suo I, et Grimalt cum uxore sua et infantibus suis III, et Maric cum uxore sua et infantis suis II, et Leodbergane cum infantis suis II; et dono tibi item Teododalt; istas res et istos mancipio[s] denominatos totum ad integrum tibi dono; dummodo vivimus Utolricus et uxor sua Raina, usum et fructum teneat et possideat, et post nostrum verum discessum, Rainar et uxor sua Leodgart et filio suo Engelbert perveniant in omnibus legibus. Trado autque transfundo, aut agere temtare presumpserit, et facies quiquit volueris in omnibus. Sane si quis, nos qui contra anc carta donacione ista ire aut inquietare volueris, de auro libras V conponat. Actum Kadrela vico puplice. S. Utolric, S. Raina, qui donacione ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Ermengodo. S. Ermelao. S. Ermenbert. S. Teodrado. S. Domengo. S. Gaurino. S. Joanno. S. Algrim. S. Amanno. S. Arembalt. S. Adalbert. S. Odram. S. Falcoano. S. Ahino. S. Bernolfo. S. Gonterio. S. Rotbert. S. Andreo. S. Gisego. Ego Godo rogatus scripsit, dadavit die dominico, in mense novembri, anno secundo regnante Ratolfo rege. Insuper i actum firmunt: S. Rangnbert. S. Lorincio. S. Ermenfredo. S. Berno; et Odolricus et Ragina, quandius vivimus, uno modio de anona donavimus Ragenar et uxore sua Leodgart in vestidura de Colonicas villa.
(Au dos:) Ragenart in Colongas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung