CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0246     View  [Back]
Præceptum Ludovici imperatoris, quo dat Bono et Gertrudi, uxori ejus, hereditatem defuncti Arnulfi in villa Cisiriano.
In nomine sanctæ et individue Trinitatis. Hludwicus, superno favente nutu, imperator augustus. Decet imperialem sublimitatem subjectorum necessitates clementi sublevare proteccione, et quanto plus cuntis precellitur honore, tanto amplius satagat et proesse. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum, presencium et futurorum industria, quia adiens quidam fidelis noster et obsecundator continuus, Bonus nomine, nostram summam reverentiam, poposcit dari sibi hereditatem Arnulfi condam, que est in Cisiriano villa, in comitatu Lugdunense: hoc sunt curtili duo cum vineis, et campis, et salicetis; habent autem ipse res fines: in uno latus fines de Octavello, in alio fines de Crapon, in tercio fines de Croptas, in quarto Mons Mercurius et Auriola insula. Cujus peticioni assensum prebentes, ad augendum circa nos sue possibilitatis obsecundacionem, hos eminencie nostre apices fieri decernimus, per quos ipse Bonus et uxor sua Gertrudis omnes memoratas res, que fuerunt condam Arnulfi, infra nunc dictas sistentes jure obtineant hereditario, hac in eisdem vel de eisdem rebus quicquid voluerint libero fruantur arbitrio; et ut hæc nostre largitionis auctoritas inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subterfirmavimus et anuli nostri inpressione adsignari jussimus. Signum Ludwici, serenissimi augusti. Uboldus, notharius, jubente domno imperatore, scripsi.
(Au repli:) Ludovicus imperator, Bonus nomine, in Cisirano. (Au dos:) Preceptum Ludwici de Cisiriano villa, que fecit Bono nomine, in comitatu Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung