CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0251     View  [Back]
Noticia placiti in quo Berno, abbas Cluniacensis, interpellat Arnoldum Ayduinum de rebus hereditatis fratris ejus Samsonis in villa Baldrasias.
Noticia qualiter quibus presentibus bonis hominibus, qui hanc noticiam subterfirmaverunt, quoniam venit in illa Fracta Berno abbas, in ammodio, ante Adalardum, et Bertardum, et Leutboldum, et Rotbertum, et Aringaudum, et Alexandrum, et Ingelgarium, et Costabulum, et aliis bonis hominibus; et interpellabat Arnoldum Ayduinum, advocatum Sancti Petri, de res que sunt site in pago Lucdunensi, in fine Blaniacense, in quarta Fulciacense, de hereditate fratris sui Samson, et sunt site in Baldrasias villa ipse res, in Avinione, in Montaniaco, in illa Fracta; et Ayduinus in suo responso dixit quod XXX annis inter Samson et Sanctum Petrum de ipsis rebus et manopiis vestiti legaliter fuissent; et unus e familie stabat paratus contendere cum eo ad batalium. Is Arnoldus auditus, et racione convictus in antea stetit, et verpivit, et legem fecit, his presentibus: S. Adalardi. S. Teutboldi. S. Bertardi. S. Aringaudi. S. Alexandri. S. Ingelgerii. S. Constabuli. S. Bernardi. S. Angrini. S. Grimoni. S. Ternoni. S. Ermenberti. S. Aotlandi. S. Bertarii. S. alii Bernardi. S. Fulberti. S. Eldeberti. S. Assoni. Ego Girfredus monachus, ad vicem cancellarii, rogatus scripsi, datavi III nonas maii, anno secundo Radulfi regis.
(Au dos:) Noticia quam domnus Berno, abba, de alodo Sanson fieri jussit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung