CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0254     View  [Back]
Charta qua Leotboldus dat Dodæ, uxori suæ, capellam in honore Sancti Saturnini, in pago Matisconensi.
Dilecta uxsore mea, nomine Doda, ego vir venerabilis Leotbolttus, in pro amore vel bona volencia que circa te abeo, proterea dono tibi aliquit de res meas qui sunt in pago Matisconense; dono tibi capella ubi in onore Sancti Saturnini vocat, et quiquit ad ipsa capella aspicit; dono tibi vinea ubi in Matafla vocant; terminat a mano Adalelt cum eris, a medium die reo volvente, a sero Adalelt, a cercio pasquerio: ipsa vinea que de Sinelt conquesivi, ubi in Iptiaco vocat, infra istas terminationes a die presente tibi dono, et facias post anc diem quiquit facere volueris. Si quis vero, si ego vos ipsi, aut ullus de eredibus meis, au ullus omo qui contradicere voluerit, uncias III de auro componat, postea firma estabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Colonicas villa. S. Leotbolt, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Ponciono. S. Erlulfo. S. Alcherio. S. Leotolt. S. Engenulfo. S. Dadono. S. Eldulfo. S. Adhar. S. Alberico. S. Vuanerio. Igitur ego Dodo cancellarius scripsit, subscripsit, datavit die sabato, anno III rengnante Ratulfo rege.
(Au dos:) Sponçalicium. Carta Leotbaldi de capella Sancti Saturnini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung