CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0255     View  [Back]
Charta qua Milo vendit Johanni sacerdoti hereditatem suam in villa Cormaciono.
Domino fratribus Johanni sacerdoti, ego quidem videlicet nomine Milonus, filius Arengaudi, venditor, vendo tibi hereditatem mea qui conjacet in pago Ludunense, in agro Cosconiacense, in villa qui dicitur Cormaciono; sunt campi aque pradi, et quidquid in ipsa villa mihi advenit vel advenerit debet, totum et integrum tibi vendo; et accipio de te precium, sicut inter nos convenit aque conplacuit, solidos duos, et facias tu in pro ipso precia quiquid facere volueris, liberam habeas potestatem sine ullo contradicentem. Et est ipsa terra que vocant Arengaudisca. Si quis vero, qui ista cartula calunniare au inferre voluerit, non valead adinplere quod repitit, set cuit litem intulerit, auri uncias X conponet, et inantea firma permanea, constipulacione subnipsa. S. Miloni, qui hec carta fierit et firmare rogavit. S. Stephani. S. Raimbaldi. S. Arbaldus. Ego Gondulfos datavi die lunis, V idus januarii, regnante Raulfo rege.
(Au dos:) Venditio Mylonis in villa Cormacio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung