CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0256     View  [Back]
Noticia placiti in quo Bertagia contendit cum Leotaldo de hereditate in curte Avenaco.
Dum resedisset domnus et venerabilis rex Rodulfus in Cartris villa, veniens femina Bertagia in voce reclamationis, ante domno regio, proclamans se de res que sunt sitas in pago Equestrico, et in curte Avenaco, de res que de parte jugale suo, nomine Alteo, illi et filio suo, nomine Alteo, obvenire debuerat; ipsas res Leutardus tenebat, et contra eis mali ordine recontendebat. Audiens domnus rex hanc proclamationem, jussit fidelibus suis, Turumbertum, comitem, et Anselmum, comitem de pago Equestrico, atque Ugonem, comte palatio, ut ipsam proclamationem vel alias in primo placito, quod ipsi tenuerint, legibus inquirant vel finiant; in eadem presentia misit ipse Ugo bannum domini regis, ut ad mallum primum quod in ipso comitatu tenuerint in eadem presentia veniant Leutardus et Teodoricus vel ipsa femina. Postmodum vero veniens jam dictus comte palacius et Anselmus comes in vico Sancti Gervasii ... in mallo publico ad justias faciendas vel finiendas; ibique veniens prelibata femina vel filius suus, quem de Alteo viro suo habuit, cui nomen suum inposuit, in voce reclamationis, dicens quod Leutardus recommendabat res in curte Avenaco, quem vir suus ei vel herede suo legibus dimiserat; in ipsa ora surrexit Teodoricus, et dixit quod ipsa femina eam legibus in conjugio non habuerat, quod ipsa vel filius suus Alteus ipsas res vel alias de parte Alteo per legem hereditare debuissent. Ipsa vero femina cartas ibi ostendit quod vir suus ei rogare fecerat, sicut antiqua consuetudo est, et dixit quod Ugo comes, filius Ricardi, et germanus suus Giboinus ad conjugium eam sociaverunt adque dederunt, et in eadem presentia adhibiti sunt testimonia. Hi sunt: Plasteofus vir, sicut Macdalbertus, Leufredia, Borgo, Gausulfus, Armoisni, Ramboto, Adalbertus, Ratcherius, Giso, Reinerius, manus positas in eadem presentia, super sanctas reliquias sic jurantes, in eorum sacramento dixerunt: si eis adjuvet Deus et ille sanctorum reliquie, sic legibus eam Alteus ipsam feminam accepit, quod ipsas res vel alias quas ipse dimiserit, ipsa vel heres suus hereditare debebant quam alicui reddere. Ipse comes misit suum missum per juditium ibi residentium, Teodonem, ut super ipsas res veniat, et ipsam feminam reddat, sicuti et fecit. S. Anselmi comiti. S. Ugoni, comte palatii. S. Gausperti. S. Ornati. Gislovoldus presens fuit et subscripsit. S. Amedeo. S. Teodoni. S. Æriberti. S. Beroardi. S. Teoduino. S. Borgoni. S. Vuigoni, et alii plures. Ego, in Dei nomine, Maiolus cancellarius, hunc judicium scripsi, datavi die mercoris, XV kalendas februarii, anno XV regnante domno nostro Rodulfo rege.
(Au dos:) Bertazia de Avenaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung