CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0257     View  [Back]
Charta qua Durandus et Hunaldus fratres vendunt Johanni sacerdoti vineam in villa Reculanda.
Domino fratribus Johanni sacerdoti, nos quidem fratres, Durandus aque Hunaldus, venditores, vendimus tibi aliquid ex rebus proprietate nostre, qui conjacet in pago Lucdunense, in agro Cosconiacense, in villa qui dicitur Reculamda; sunt II rescias quod ab anis preteritis fuisset vinea. Terminatur a mane et a sero ad ipso Johanni sacerdoti, a medium die via publica, a circio Bernart. Infra has fines tibi vendimus, et accipimus de te precium, sicut inter nos convenit, aque conplacui, valente solidos III; in pro ipsa precia facias quiquid facere volueris, in omnibus habeas potestatem. Si quis ista cartula calomniare voluerit, auri uncias III conpona, et hec cartula omnique tenpora {corr: tempora} firma permaneat, constipulacione subnixa. Durandus adque Hunaldus, qui fierunt et firmare rogaverunt. Godoardus. Costancius. Alius Costancius. Bernardus. Alius Bernardus. Adraldus. Petrus. Durandus. Arbaldus. Adsilinus. Data per manu Gondulfi, levite, in die lunis, III kalendas februarii, regnante Raulfo rege.
(Au dos:) Emptio Johannis in villa Reculanda, pago Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung