CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0258     View  [Back]
Charta qua Adraldus, Heldulfus et Petrus vendunt Johanni sacerdoti quatuor rascias de vinea in villa Reculanda.
Domino fratribus Johanni sacerdoti, nos quidem venditores, Adraldus, Heldulfus et uxor sua Remesbergia, et Petrus, venditores, vendimus tibi aliquid ex rebus proprietate nostræ, qui conjacet in pago Lucdunemse, in agro Cosconiacense, in villa qui dicitur ad Reculanda; sunt quatuor rescias quod ab annis preteritis fuisset vinea. Habent fines et terminaciones: a mane Johanni sacerdoti, a medium die via publica, a sero ab eris Archimboldi, a circio Bernardi. Infra has fines tibi vendimus, et accipimus de te precium, sicut inter nos convenit aque conplacui, valente solidos VI. In pro ipsa precia facias quiquid facere volueris, in omnibus habeas potestatem. Si quis ista cartula calonniare voluerit, auri uncias III conpona et ex cartula omnique tempora firma permaneat, constipulacione subnixa. Adroldus, Heldulfus et uxor sua Remesbergia, et Petrus, qui fierunt et firmare rogaverunt. Bernardus. Costancius. Godoardus. Durandus. Costancius. Bernardus. Duramdus. Hunaldus. Berardus. Data per manu Gondulfus, levite, in die lunis, III kalendas februarii, regnante Raulfo rege.
(Au dos:) Venditio Araldi et Heldulfi, in villa Reculanda.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung