CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0259     View  [Back]
Charta qua Berno, abbas Cluniacensis, et Frodoendus et Rotardus res suas in villa Rufiaco inter se commutant.
Placuit atque convenit inter venerabilem virum domnum Bernonem abbatem et congregationem Sancti Petri de Cluniaco, necnon et ab alia parte Frodoendus et Rotardus, ut terras eorum inter se commutarent, quod ita et fecerunt. In primis donat atque commutat Fredoenus et Rotardus partibus Sancti Petri aliquid ex rebus eorum que sunt site in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in villa Rufiaco: hoc sunt prata III; unum pratum terminat de uno latere [ad terram Sancti Petri, de alio ad ipsos commutatores; in una fronte rivo volvente, in alia ad terram Sancti Petri, et Aremberti;] habet in longo percicas XXXVIII, [in una fronte perticas XI, in alia VIIII. Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum. Secundum pratum est in ipso loco; qui terminat de uno latere terra Sancti Desiderii, de alio Sancti Petri; in una fronte rivo volvente, in alia ad terram Sancti Desiderii; habet in longo perticas XXVI, in ambabus frontibus perticas II. Infra istas terminationes, totum ad integrum. Tercium pratum est in ipso loco; qui terminat de uno latere ad terram de ipsa hereditate, de alio Sancti Petri; in una fronte similiter, in alia increpito; habet in longo perticas XXII, in ambabus frontibus perticas II.] Infra istas terminationes et percicaciones, totum ad integrum commutarunt. Simul in recompensationem harum rerum donat atque commutat domnus abba partibus Fredoeni et Rotardi, in ipso pago et in ipsa villa similiter prata III; unus pratus qui est subtus Rocam; terminat de duobus lateribus, [ad terram ipsorum commutatorum; in una fronte rivo volvente, in alia ad terram Sancti Petri et ad ipsos commutatores;] habet in longo percicas XVIIII, [in una fronte perticas XI, in alia VIII. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum. Secundus pratus est in Vetis Canevas; qui terminat de uno latere via publica, de alio ad terram Sancti Petri et Sancti Martini; de una fronte ad terram Arlebaldi cum suis heredibus; in alia Constantii cum suis heredibus; habet in longo perticas XXII, in una fronte perticas XII, in alia XXII; infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum. Tercius pratus est in ipso loco; qui terminat de duobus lateribus ad terram Arlebaldi, in una fronte ad terram Sancti Petri, in alia, via publica; habet in longo perticas XX, in ambis frontibus perticas IIII.] Infra istas terminaciones et percicationes, totum ad integrum ipsos pratos inter nos commutatos, ut faciat unusquisque de eo quod accepit quidquid voluerit, nullo contradicente. Si quis vero contra hanc commutationem [aliquid temptare aut calumpniare voluerit,] auri libras II componat, [et commutatio ista inter nos facta firma et stabilis permaneat, cum astipulatione subnixa.] Actum Rufiaco publice. S. Fredoeni, S. Rotardi, qui commutationem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Radoldi. S. Justiani. [S. Leotardi. S. Arnaldi. S. Ricardi.] Ego Maymbodus levita rogatus scripsi, die martis, mense januario, anno III regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung