CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0260     View  [Back]
Erembertus et Rainulfus commutant vel dant Bernoni, abbati Cluniacensi, duos campos in loco qui dicitur Atfagia.
In Dei nomine. Convenit atque complacuit inter domnum Bernonem, abbatem monasterii Sancti Petri, et ab alia parte Erembertum sive Rainulfum, ut inter se cambire deberent; quod ita fecerunt. Dedit Erembertus et Rainulfus in cambio Sancto Petro vel rectoribus Cluniacensis monasterii campum in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in loco ubi dicitur Atfagia, per illum campum qui vocatur in illo Monte; terminat de uno latere ad terram ipsius Sancti Petri, et de alio latere ad terram Bernalt, in alio latere via publica. Infra istas terminationes in cambio, sicut superius diximus, ad integrum dono, ad faciendum quodcunque voluerint. Et in ipso loco donamus in helemosina Erembert, et Amant, et Rotart, et pro remedio parentum nostrorum vel animarum nostrarum campum in ipso loco; terminat de tribus partibus ad terram Sancti Petri, et ab occidente ad terram ipsorum donatorum. Infra istas terminationes ad integrum damus ad faciendum quicquid facere voluerint, nullo contradicente. Si quis vero hoc cambium vel elemosinam contradicere voluerit, non valeat vendicare quod repetit, set ei quem temptat auri libram componat; et presens cambium firmum stabileque permaneat, cum astipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Eremberti. S. Raginulfi, qui fieri et firmare rogavit S. Ragendrudis, qui consensit. S. Arnaldi. S. Girbaldi. S. Christiani. S. Richardi. S. Stephani. Ego Dacbertus presbiter scripsi, die martis, mense januario, anno III regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung