CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0261     View  [Back]
Charta qua Raembertus et Tettel, uxor ejus, vendunt Atreldo et Gislæ, uxori ejus, res suas in villa Vico.
Domino magnifico Atreldo et uxor sua Gisla, emtores, ego Raembertus et uxor sua Tettel, et Aldoenus, vinditores, vendidissimus nos vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Ostuttunens, in agro Monvoscens, in vila Vico resedon. In primis vendimus vobis curtilo, et vinea, et vircarias, et arboribus, ita cum exio et regressio; qui terminat a mano molaro et terra Sancto Saturnino, a medium die terra Ateri et exio cummunalo, et terra Atalber cum eris et bornas, a sero moralos et terra Sancto Paulo et Sancto Saturnino, a cercio terra Igbao et Sancto Saturnino, per medium locum senterio viciabile. Infra istas terminationes at integrum vobis vendo, et accepimus de vos precium in rem valentem solidos XXIII, et pro ipso precio jam dicto de nostra potestate manibus vobis trao atque transfundo at abere et a tenire, vendere, et nullam contradicentem. Si quis vero, si ego ipse, au ullus omo venire tentare, calumniare voluerit, auro liberas II cumponat, et insuper vendicio ista in te facta omnique tempore firma estabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum pullico Vico, ubi fuit facta. S. Raember et uxore sua Tettel, et Aldoeno, qui vendicio ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Onbert. S. Atglerio. S. Ateri. S. Eldevert. S. Gontardo. S. Ataldra. S. alio Aterii. S. Oterio. S. Vitono. S. Josbert. S ... Martinus rogatus escrissit, datavit die martis, mense febroario, anno III renenante Ratulfo rege.
(Au dos:) Vendicio Raimberti in vico Resedon.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung