CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0268     View  [Back]
Charta qua Gillevertus et Ermengars, uxor ejus, vendunt Sisberto et Ermengardi uxori quasdam res in villa Colonicas.
Domino fratribus Sisber et sponsa sua Ermengar, ego Gillevertus et uxor mea Ermengars, vendimus vobis aliquit de res meas qui sunt sitis in pago Matisconense, in agro Marziacense, in villa Colonicas. In primis est curtilus, qui terminat a mane ipso Sisber, a medio die via pullica, a sero Eldoeno, a cercio Martoredo; infra istas terminaciones, tercia parte vobis vendimus, et de alias res que at ipso curtilo aspiciunt, oc sunt vineis, campis, pratis, omnia et ex omnibus, tercia parte vobis vendimus, et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit, in valente solidos III et denarios III, et faciatis post istum diem quiquit volueritis in omnibus, nullum contradicentem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, aut ullus de eredibus nostris, aut ullus omo qui contra anc vendicione ista tentare vel calumniare presumpserit, X solidos componat, et vendicio ista firma permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Anziaco villa pullice. S. Sillever et uxore sua Ermengar, qui vendicione ista fierit et firmare rogaverunt. S. Adalard. S. Alboino. S. Eldrico. S. Germoar. S. Regnoni. Teotbertus rogatus scripsit, datavit die sabbato, mense maio, anno III regnante Ratulfo rege.
(Au dos:) Sisbert in Colonges.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung