CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0269     View  [Back]
Charta qua Gerbaldus res suas, in pago Cabilonensi sitas, monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate legumque auctoritate sancitum est, ut, si quis de hereditatibus suis aliquid Deo et sanctis ejus conferre voluerit, liberam habeat potestatem consequenter implere. Quapropter, in Dei nomine, ego Gerbaldus, considerans illud evangelicum: «Date et dabitur vobis;» simulque pertimescens purpurati divitis detrimentum, qui, pro micis panis quas ulceroso Lazaro negavit, stillam aquę in inferno ardens desideravit, dono atque trado possessionem vel res juris mei quę mihi hereditaria conditione a progenitoribus propriis provenerunt, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in Cluniensi monasterio perpetuo permansuras. Quod videlicet monasterium, jussu ac supplemento piissimi bonę memorię Willelmi senioris, comitis, decenter in ipsorum apostolorum honore, sub providentia Bernonis, venerabilis abbatis, construitur. Quę scilicet res sunt sitę in pago Cabillonense, in vicaria Lovincense, et in locis his nominibus vocatis: in villa Brilanga colonię duę, in villa vero Mimiliaco colonię tres, in Maalmonte colonia una, in Culecis colonia ęque una, in Curcellis colonia una; fiunt vero in summa, excepto curtile indominicato, colonię vestitę de eo, et molendinum unum structum, necnon et mancipia his nominibus: Otulgarium cum uxore sua et infante uno, Teotlandum cum uxore sua et infantibus duobus, Dominicam cum infantibus tribus, Aldam cum infantibus duobus, qui fiunt in summa XIIII. Dono itaque, ut jam dictum est, ad ipsum monasterium omnes res proprietatis meę quas in supradictis locis ad presens visus sum habere, cum terris cultis et incultis, cum vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, insuper cum omnibus adjacentibus quę ad ipsa loca pertinent, trado atque transfundo, pro Dei primitus amore ac sanctorum ejus, et deinceps pro remedio animę senioris mei Willelmi defuncti, necnon et pro salute nepotis ejus adhuc viventis ęque Willelmi senioris mei, ac postea pro remedio animę patris mei et matris meę, Pharonis videlicet atque Rutrudis, omniumque parentum vel affinium meorum, ac deinde nihilominus pro salute et remedio animę meę, insuper etiam in helemosinam omnium fidelium katholicorum, tam vivorum quamque defunctorum, ut omnibus in commune proficiat. Ea dumtaxat ratione ista facio ego Girbaldus, ut quamdiu advixero usufructuario ipsas res possideam, sic tamen ut singulis annis, festivitate omnium sanctorum, modium de tritico et modium de vino pro benedictione et mei memoria ab ipsis monachis habenda mittam ex prefatis rebus ad supradictum Cluniense monasterium, et ad ipsos servos Dei ibidem consistentes. Post meum vero decessum, ad ipsum monasterium revertantur, ita ut ab hora mortis meę et deinceps monachi ejusdem monasterii, absque ullius contradictione, ipsas res perpetualiter habeant, teneant atque legaliter possideant. Placuit etiam hoc huic inseri testamento, quod nulli homini liceat de his rebus aliquid distrahere vel procamiare aut alicui beneficiare, sed integrę perseverent. Obsecro nihilominus suppliciter omnes quicumque hanc cartam audire vel legere potuerint, ut, si necesse fuerit, pro Dei amore et sanctorum ejus Petri et Pauli, sint tutores ac defensores harum servorum Dei rerum. Si quis vero (quod absit et quod evenire non estimo!) vel ex propinquis aut extraneis, vel ex qualibet conditione sive potestate, aliquam calumniam contra hoc testamentum inferre temptaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, deleatque Deus ejus partem de terra viventium, et deleat Deus ejus nomen de libro vitę; nisi cito resipuerit, fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis;» et cum Dathan et Abiran, quos terra aperto ore deglutivit et infernus vivos absorbuit, et perennem incurrat damnationem; secundum mundalem vero legem his quibus intulerit calumniam, XX auri libras, cogente judiciaria potestate, coactus exsolvat, et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum, sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum in Cluniensi monasterio. S. Gerbaldi, qui hanc cartam et auctoritatem fieri et firmare rogavit. Anschericus, humilis archipresul, hanc donationem relegit et subscripsit. S. Gerardi, peccatoris et humilis sanctę Matisconensis ęcclesię episcopi. S. Geslardi, item Geslardi, Bernardi, Gunduldrici, Eurardi, item Eurardi, Rocconis. Ego Abbo rogatus dictavi, mense maio, die sabbati, anno IIII regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung