CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0270     View  [Back]
Charta qua Gerbaldus res suas in comitatu Cabilonensi, coram Willelmo comite, monasterio Cluniacensi tradit.
Noticia sive traditio qualiter Girbaldus, residente quondam domno Wilelmo juniore, comite, Matiscone, tradidit coram eo, et coram domnis episcopis Anscherico et Geroldo, necnon et coram pluribus obtimatibus ejus, res juris sui Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad monasterium Cluniensem, quod in honore ipsorum apostolorum construitur, in perpetuum permensuras, presente etiam domno Bernone, ejusdem monasterii abbate; quæ videlicet res sunt site in comitatu Cabilonense; quas pro remedio animæ suæ et pro remedio animæ domni Willelmi senioris, necnon et nepotis sui, æque Willelmi junioris, et pro mercede animarum parentum suorum et pro elemosina omnium fidelium cristianorum, sicut in carta insertum est quam de ipsis rebus scribere rogavit; et ut firmior ratio esset, idem Gerbaldus firmavit ... et eam cartam seniore suo domno comite Wilelmo juniore instituit. Postquam fecit hanc traditionem, ipse predictus Gerb[aldus, Ma]tiscone veniens ad Cluniacum monasterium, et ipsa racione coram monachis recitans, manu propria posuit super altare Sancti Petri et Sancti Pauli ipsum testamentum sicut ab eo per ordinem factum est; accipiens unum ex monachis nostris nomine Datonem, duxit secum ad ipsas res, et revestivit eum tam de ipsis rebus quam de mancipiis, quamque de omnibus quæ ad ipsas res pertinent: ita ut post obitum ejus funditus ad ipsum monasterium absque ullius contradictione revertantur.
(Au dos:) Warpitio Girbalt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung