CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0271     View  [Back]
Charta qua Vuarulfus et Bertasia, uxor ejus, ex una parte, et Girardus, archidiaconus, ex altera, quasdam terras in villa Aquarias inter se commutant.
Placuit atque convenit inter venerabilem virum Vuarulfo, vassalo Gisleberto comiti, et uxorem illius, nobili projenie, nomine Bertasia, et ab alia parte Girart, archidiaconi, ut inter se terras eorum commutarent, quod ita et fecerunt. In primis dedit Vuarulfus et uxor illius Bertasia at partem Girartdi campum unum in pago Cabillonense, in fine Brancedunense, in villa Aquaries sedit, et cujus terminacio est: de uno latere rivio percurrente, et Bavoni, et Sancti Petri, et de altero increpito, in uno fronte Raimfredi et in alio vero fronte at ipsum supradictum Girardi. Econtra vice dedit Giratdus vinea una in ipso pago, et in ipsa fine, in Marciaco villa vocat; terminat de uno latere Leotardo et de alio Ermenaldo, in ambis frontibus estrada puplica; abet percicationes in longo XXX, in uno fronte percicas II et pedes III, in alio vero fronte percicam I. Dedit eciam pratum unum in ipso pago et in ipsa fine subtus Mollinis vocat; qui terminat de uno latere Sancti Petri et de altero Tenuino, de uno fronte rivio percurrente, et de altero Arnulfo; abet percicationes de longo XII, de ambis frontibus VII. Dedit eciam campos III: unus campus in Grando Campo vocat; terminat de uno latere Leotgerio, et de altero Rainfredo, de uno fronte via pupplica, et in alio vir fronte Arnulfo; abet percicationes de longo LXIII, de uno fronte V et dimidium, de altero V. Alius campus in Genis vocat; terminat de uno latus et uno fronte Sancti Petri, de altero Raimfredo, de altero front increpito; abet de longo percicas XXV, in lato percicas IIIIor et dimidium. Alius campus est ubi a Fossas vocat; terminat de uno latere et uno fronte Sancti Martini, et de altero Sofredo, in uno fronte rivio percurrente; in alios abet in longo percicas XXXIII, in uno fronte percicas V, de alio fronte percicas II. Infra istas terminaciones vel percicaciones, inter se totum at integrum firmiter commutaverunt. Et faciat post hunc diem unusquisque de suo quidquid facere voluerit; liberam atque firmissimam, in Dei nomine, abeant potestatem abendi, tenendi, vendendi, seu liceat commutandi, neminem contradicentem. Si quis vero, quod minime fieri esse credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, aut ulla emissa persona, qui contra anc commutationem insurgere aut aliquit calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed deferat cui tentat libras III de auro purissimo componat, et inantea firma estabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Chissiaco villa pulplice, atria Sancti Petri. S. Vuarulfo et uxor sua Bertasia, qui hanc commutacionem istam fieri et firmare rogaverunt. S. Leotbalt, cum uxore sua Dotane, qui consenserunt et omnibus confirmavere. S. Botulfo. S. Dominico. S. Joselmo. S. Datonis. S. Aienoni. S. Bernart. S. Isembert. S. Blitgerio. S. Ubolt. S. Erico. S. Acardo. S. iterum Erico. S. Aroardo. S. Leotardo. S. Engenulfo. Siefredus roitus scripsit, datavit die lunis, nones juniis, IIIIto anno regnante Rotulfo rege. S. Rotlanno. S. Alberico.
(Au dos:) Girart, in Aquarias, conquistus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung