CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0274     View  [Back]
Charta traditionis qua Heriveus, episcopus Augustodunensis, decernit ut Adso et Anno, ejus nepos, quandam ecclesiam regendam teneant in villa Tervico.
In omnibus certis diffinitionibus ita idonea sunt adibenda testimonia, ne postmodum ad ipsum possint profligare vel corrumpere falsorum hominum devitanda ficmenta. Quocirca Heriveus, humilis Æduorum episcopus, notum esse volumus presentibus siquidem atque futuris, quoniam cum apud Exigium sacram synodum solemniter celebraremus, adiit nostram serenitatem Adso, noster venerabilis archidiaconus, adducens secum quendam virum, nomine Gisonem, qui innotuit nostre clementie quod haberet quandam eclesiam ex suo proprio, infra nostre parrochie episcopatum, que in curia sacerdotum, ut isdem noster minister Adso fatebatur, adnullata erat graviter et pene destructa; quod, quia ei durum nimis videbatur, precabatur in manu ejus ejusdem ecclesie decimas ponerent, et unius nepoti sui, nomine Annonis, quem ibidem clericandum et ad sacros ordines promovendum disponebat, ut securius in loco restoratione elaboraret, et melius per vicarium sacerdotem Deo dignum servitium inibi procuraret. Quod nos eidem denegare pro instanti necessitate nequaquam prevalentes continuo annuimus; sed et firme manus scriptum, quod exinde largiri sibi exposcebat, nequaquam contradicendum rationabiliter censuimus. Est vero prefata ecclesia in comitatu Augustodunensi sita, in villa Tervico, sacrata in honore sancti Germani confessoris. Jussimus itaque hanc nostre auctoritatis elargiri traditionem, per quam statuentes decernimus ut prefatus Adso et nepos ejus Anno prefatam ecclesiam regendam teneant, possideant, quandiu advixerint, ea ratione ut ibidem dignus sacerdos ponatur per archipresbiteri consensum, qui archidiaconi et nostris utilitatibus canonicis respondere possit, et curam inibi non parvi pendat animarum. Ut autem, in Dei nomine, robustiorem obtineat hec tradicionis auctoritas, in Dei nomine, vigorem, manu propria eam firmavimus, et ciradstancium, tam venerabilium abbatum quam et ceterorum, manibus subterfirmari precepimus. Actum apud prefatum locum feliciter. Amen. Heriveus, humilis Eduorum episcopus, huic scripto consensum prebui. Adso, kardinalis archidiaconus, subscripsit. Ildegrimnus archibresbiter subscripsit. Ysemgarius archipresbiter subscripsit. Gisluinus, humilis archipresbiter, subscripsit. Otulgisus archipresbiter subscripsit. Fulradus sacerdos. Aldebodus, humilis hujus operis minister, recognoscendo subscripsit. Data XIIII kalendas novembris, indictione XIIII, renante Rodulfo rege IIII anno.
(Au dos:) Anno in Trivico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung