CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0275     View  [Back]
Charta qua Lilia semet ipsam cum omnibus quæ habebat in villis Castello, Bieria et Rufiaco, monasterio Cluniacensi dat.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit, ut ex bonis temporalibus quę lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitę premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: «Divitię viri redemptio animę ejus.» Quapropter, in Dei nomine, ego Lilia, divino inspirata amore, memet ipsam cum omnibus facultatibus meis quascumque inpresentiarum habere videor, tam in rebus mobilibus quam et inmobilibus, tradere cupi in Dei servitio et sanctorum apostolorum ejus Petri et Pauli in Cluniensi cęnobio, quod videlicet construitur in honore ipsorum apostolorum. Ego siquidem jam dicta Lilia trado ad ipsum locum memet ipsam quamdiu vixero Deo servituram, et dono omnes res meas quas habere videor, quasque cum seniore meo in comitatu Matisconense digno precio acquirere potuimus. Dono autem ipsas res sitas in predicto comitatu Matisconense, in agro Cluniense, in villis videlicet Castello, Bieria et Rusciaco, cum campis, pratis, vineis, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, insuper etiam quicquid in supradictis locis acquirere potuimus et ad presens habere videor, cum mancipiis his nominibus: Dodone cum uxore ipsius Lauda et infantibus ipsius uxoris, Beroldo, Erchimboldo, Fulcidę, Odildę; dono, trado atque transfundo ad predictum Cluniense monasterium, ubi domnus Berno abba preest, pro remedio scilicet animę Wilgelmi senioris nostri defuncti, necnon et pro salute ipsius nepotis comitis seniorisque nostri domni Wilgelmi, et pro animabus seniorum meorum Ugonis et Walterii, et pro remedio animę meę peccatricis, et pro elemosina omnium fidelium christianorum, ut vitam ęternam accipiant. Ea videlicet ratione ut monachi ibi consistentes jure perpetuo habeant, teneant atque possideant, et quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis autem (quod absit!), aut noster propinquus aliquis, vel quilibet extraneus, hanc donationem infringere temptaverit, primitus Deum et sanctos ejus offendat, deinde ut calumniator legaliter constrictus mille solidos exsolvat, et auctoritas ista inconvulsa permaneat. S. Willelmi comitis. S. Ermenfredi et Sigwini comitum. S. Girboldi, Bernardi, Fredigis. S. Liliæ, qui hanc cartam fieri jussit et propria manu firmavit. Ego Aganus levita, ad vicem cancellarii, rogatus scripsi. Actum cęnobio Cluniaci, VIII kalendas novembris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung