CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0276     View  [Back]
Charta qua Guillelmus marchio et Guitfredus inter se commutant quasdam res in villa Solistriaco.
In nomine Domini. Placuit atque convenit inter domno Guilelmo, illustrissimo marchione Alvernorum et comite Matisconensi, necnon et ab alia parte Guitfredo et uxore sua Adalgardis, ut terras aliquas inter se comutare deberint, quod et fecerunt. Igitur dedit in primis domnus Guilelmus comes cum consolacione fidelibus Gundulrico, Leotbaldo et Gislardo, campum unum qui est in pago Matiscone, in agro Fusiacense, in villa Solistriaco; que terminat a mane ipse campus terra Sancti Vincecii, a medio die via publica, a sero terra Sancti Laurenti, a cercio terra de ipsa hereditate; abet in longo perticas agripenales XXIIII, in uno fronte perticas XXIIII, in alio fronte perticas XXVI. In recompensatione ujus meriti donat Guitfredus in ipso comitatu, in agro Fusiacense, in villa Solistriaco, ad opus domni Guilmo, campum unum, que terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Sancti Laurenti, a sero terra Francorum, a cercio via publica; abet in longo perticas XXIIII, in uno fronte perticas XXIIII, in alio fronte perticas XXVI; infra istas terminationes, unusquisque quod accipit teneat et possideat, et faciat quidquid voluerit, sine ullo contradicente. Si quis vero, si ullus de nos discamiare voluerit, aut ulla emissa persona contradicere voluerit, auri libras II componat, et concamius iste firmus permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Guilelmo, qui fecit et oc consensit, S. Guitfredo, qui oc concamium istum inter se fecerunt et firmare rogaverunt. S. Adalgario. S. Sigismondi. S. Sesaldo. S. Adalberto. S. Ricardo. Ego Abbo rogitus scripsi, datavi in mense decembrio, in die veneris, anno IIII regnante Radulfo rege.
(Au dos:) Scamium Wilelmi ducis ac Witfredi in Solistriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung