CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0278     View  [Back]
Charta qua Berno, abbas Cluniacensis, et Rainulfus levita, commutationem de quibusdam terris in pago Matisconensi inter se faciunt.
Placuit atque convenit inter domnum Bernonem abbatem et ceteros monachos Clunienses, et ex alia parte Rainulfum diaconem, ut res Sancti Petri et Sancti Germani inter se commutarent; quod et fecerunt. In primis dedit Rainulfus campum in pago Matisconensi, agro Rufiacensi, in villa Vesticanvus, ex omni parte terminantem ad terram Sancti Petri, habentem in longo perticas XX, in lato perticas XV; sed et alium campum dedit, qui terminat in tribus partibus ad terram Sancti Petri et in quarta ad terram Mainbodi cum eris, et habet in longo perticas XII, in lato perticas III. At contra domnus abbas Berno dedit in eodem pago campum qui terminat ex uno latere ad terram ipsius commutatoris, in alio ad terram Constantii, in tercio ad terram Rainarii, in quarta ad terram Arnulfi cum eris; et habet in longo perticas XXIII, in lato perticas III. Alium quoque campum dedit, qui terminat ex una parte ad terram Sancti Germani, ex alia ad terram Arnulfi, de tercia ad terram Otart, de quarta ad terram Guntart; et habet in longo perticas XIIII, in lato perticas V. Infra istas terminationes, legitimas suas possessiones inter eos commutaverunt. Si quis vero hanc commutationem legitime factam calumniare presumpserit, non valeat vendicare quod repetit, sed auri libras duas componat, et hęc presens commutatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Lordoni castro publice. S. domni Bernonis abbatis, S. Rainulfi levite, qui hanc commutationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Rotaldi. S. Ingelberti. S. Rancher. S. Rollant. S. Godoldri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung