CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0282     View  [Back]
Charta qua Giroldus et Ermengeldis, uxor ejus, vendunt Amalfredo presbytero vineam et campum in villa Candiaco.
Domino magnifico Amalfredo presbitero, emtore, igitur ego, in Dei nomine, Giroldus et uxor mea Ermengeldis, venditores, vendedimus nos vobis peciola de vinea juris nostri, qui est sita ipsa vinea, et campus insimul tenente, in agro Candiacense, in ipsa villa Candiaco; et abet ipsa vinea fines et terminaciones ad mane vinea Costabile, ad medium die vinea Giraldo presbitero, a sero via publica, a cercio terra de ipsa hereditate; abet totum in girum perticas XXII et dimidia et pedes III; et accepimus de vos precium, sicut inter nos convenit, in argente aut in valente solidos V, et ec ipsa precia ad nos recepimus; ipsa vinea de nostra jure et dominacione in vestra revocamus dominacione, ut facias vos odiernum diem quidquid volueritis, it est abendi, vendendi seut et perdonandi; et si nos ipsi, aut ullus de eredibus nostris, qui contra anc vendicione ista aliquid agere vel inquietare voluerit, non valead vindicare quod repetit, set componat tibi tuisque eredibus tantum et alium tantum quantum ista vendicio eo tempore meliorata valuerit, et inantea vendicio ista firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Giroldo, S. Ermengar, qui vendicione ista fieri et firmare in presente rogaverunt. S. Costabile, S. Vinhavol, S. Adalelmo, S. Meheldis, qui consenserunt. S. Ailoldo. S. et Adalelmo. S. Dodone. S. Adalart. Ego Chrispianus rogatus vendicione ista scripsi, datavi die mercori, pridie nonas aprilis, anno XXVIIII regnante Ludwico rege.
(Au dos:) Emptio Amalfredi in Candiaco, Vien[nensi].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung