CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0283     View  [Back]
Charta qua Leotbaldus et uxor ejus Doda ecclesias et villas de Blanusco, de Lanco, de Viverio et de Felnerias, monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosanctę ęcclesię sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis, quem venerabilis abba Odo ad regendum habere videtur, ego, in Dei nomine, Leotbaldus et uxor mea Doda, pro anima domine meę Avane, necnon Vigelmi comitis et patris mei Vuarulfi, genitricisque mee Rotrudis, atque fratris mei item Vuarulfi, et pro remedio animarum nostrarum et parentum seu omnium christianorum, donamus ad ipsam casam Dei aliquid de res nostras quę sunt sitas in pago Matiscense, in villa Blanusco: hoc est ecclesiam Sancti Martini, et aliam ecclesiam, quę est in honore sancti Petri Lanco, et tertiam quę est in honore sancti Benigni, et quartam quę est in honore sancti Romani; donamus etiam villam Blanusco, quidquid in ipsa villa est cum servis supramanentibus, et aliam villam quem dicunt Viverium, simul et tertiam villam quę vocant Felnerias. Istas villas supranominatas et istas ecclesias cum servis ibi aspicientibus, sicut pater meus Vuarulfus cum Vuilelmo dividit, illam divisionem quę Vuilelmus accepit, hoc est duas partes, totum ad integrum Sancto Petro donamus, excepto mansos III, que sunt in villa Escotia, cum servis supramanentibus; eo tenore, dum ego solus vivo, habeo et possideo, et post meum solum discessum, sine ulla tarditate, ad Sanctum Petrum ipse res perveniant, et faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid voluerint, nullum contradicentem. Si quis vero, quod fieri minime credimus, si ego ipse, aut ullus homo, aut ullus ex heredibus nostris, qui contra hanc donationem venire aut calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed inferat illi cui temptat auri libras VI componat, et inantea presens donatio ista ad ipsa casa Dei facta firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Branciduno publice. S. Leotbaldi, S. Dodane, qui donatione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Euvrardi. S. Vuiliberti. S. Leotaldi. S. Teotberti. S. Bosonis. S. Alcherio. S. Ubaldi. S. Bodulfi. S. Oterio. S. Rotardi. S. Alberici. S. Engenulfo. S. Dodoni. S. Gausperti. Ego Maimbodus levita rogatus scripsi, die dominico, mense aprili, anno III regnante Rodulfo rege.
(Au dos:) Carta Leotbaldi de ecclesia Blanusco, in pago Matiscense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung